547
122 DE ALCHIMIA
bi genus, Clauus orator hic laminis traditur
cohibuisse, viresque corporis studiorum labore
custodiuisse. Nero etiam princeps plumbi la¬
mina imposita pectori, sub ea cantica excla¬
mans, alendis vocibus vtilem demonstrauit. Co¬
quitur autem ad vsus medicinae patinis fictili¬
bus, substrato sulphure minuto, laminis tenui¬
bus impositis ac sulphure opertis. Cum autem co¬
quitur munienda sunt in hoc loco forarnina spi¬
ritus. Alioquin plumbi halitus è fornacibus
noxius & pestilens sentitur, qui ocissimè cani¬
bus, metallorum verò omnium muscis & culi¬
cibus nocet. Quidam incoquendo scobem plum¬
bi lima quęsitam miscent sulphuri, alij cerusam
potius quàm sulphur Platear. Plumbum frigi¬
dum est & humidum in 2. gradu. Ex plumbo
fit mortariolum & pistillus, & imponitur ole¬
um rosaceum vel violaceum, & monetur vsque
dum perueniat ad aliquam spissitudinem. Po¬
stea soli per dies 5. exponitur, oleo rosaceo ad¬
dito, & semper mouetur. Post hoc in aliquo va¬
se ponitur. Vnguentum hoc miro modo valet
contra vsturam ex igne vel aqua, & calida apo¬
stemata & excoriationes. Constantinus in libro
grad. Plumbum quiddam communitatis ha¬
bet, & est perfectum in coagulatione, habens
etiam partem aeream. Vnde & philosophus in
libro de lapidibus. Plumbum esset argentum, nisi
tria accidentia pateretur, putorem sui odoris,
molli¬