547
LIBER II. 125
morroidas abstinet & oculorum fluores, ha¬
bet enim in se nimis frigidam humectationem.
Auicenna in 4. Canone, plumbum vstum ve¬
nenum in potu, cibo vel odore, nam opilat vi¬
as anhelitus in corpore. Idem in eodem. Accidit
autem ei qui bibit litargirium limaturam plum¬
bi, quod apostemat corpus eius, ac grauatur
lingua, ac retinetur vrina. Et quandoque ster¬
cus fit ac quandoque ventris fluxus. Sentiturque
grauitas in stomacho & intestinis. Ita quod
grediatur quandoque anus, & ad rasuram per¬
ueniat, & eius inflatio fiat. Eritque quasi lapidea
glandiola in ventre illius, & fit color plumbe¬
us, anhelitusque constringitur & fortassè pro¬
uocatur. Accidunt etiam quandoque accidentia
yleos. Cura eius est vomitus, fitque cum aliquo
apertiuo, vt est decoctio anethi & ficus. Datur
etiam in potu mirra in vino, vel absinthium et
hysopus, aut semen apij, vel piper cum vino.
Signum sanitatis est, si materia soluitur, & vri¬
na prouocatur, ad vltimum indiget solutiuis.
De Scoria eius & spuma, Plinius
vbi suprà.
Plumbi scoria quoque vsum habet in medi¬
cina, optima est quae ad luteum colorem maxi¬
accedit sine reliquijs plumbi, aut specie sul¬
phuris, ac terra carens. Lauatur haec in morta¬
sm¬