547
126 DE ALCHIMIA
rijs minutim fracta, donec luteum colorem
trahat aqua. Inde transfunditur in vas purum,
idque saepius donec subsideat, quod est vtilissi¬
mum, habet effectus plumbi sed acriores. Fit
& spodium ex plumbo, eodem quo ex Cyprio
aere diximur. Lauat rin linteis raris aqua coe¬
lesti, separaturque terrenum transtusione, cribra¬
tumque teritur. Quidam puluerem pennis de¬
tergere, atque in vino odorato terere malunt. Est
& in molibdena, quam gallenam vocauimûs
sc. plumbi & argenti vena communis. Melior
haec est, quanto magis aurei coloris habuerit,
quandoque minus plumbosa, friabilis & modi¬
grauis. Cocta cum oleo iecinoris colorem tra¬
hit. Auri etiam & argenti fornacibus adhęrescit,
hanc metallicam vocant, laudatissima est quę
in Cypro al Zephirio sit, probantur minim è
terrenae, minimeque lapidosae. Coquuntur & la¬
uantur in modum scoriae, vsus eius in lippara
ad lenienda refrigerandaque vlcera, emplastris¬
que quae non alligantur, sed illita ad cicatricem
perducunt. Teneris corporibus mollissimisque
partibus, compositio eius est libris tribus et cerę
libra vna, olei tribus heminis. Quod in senili
corpore cum amurca additur. Temperatur &
cum argenti spuma, & cum plumbi scoria, ad
dysenteriam & tenasmum calida fouendo. Idem
in eodem plumbi spuma fit ipsius plumbi fusura,
puteolis efficiturque, & inde nomen sortitur.
De