547
LIBER II. 127
De Cerussa, Plinius in libro tri¬
gesimo quarto.
Cerussa edunt officinae plumbariae. Lauda¬
datissima est in Rhodo. Fit autem ramentis
plumbi tenuissimis, super vas aceti asperrimi
impositis, atque ita distillantibus, quod ex eo in
acetum ceciderit, arefactum mollitur et cribra¬
tur. Iterumque aceto mixto in pastillos diuidi¬
tur & in sole aestate siccatur. Fit & alio modo:
addito in vrceos aceti plumbo, obturatos per
107. dies, derasoque ceu situ ac rursus deiecto do¬
nec deficiat materia. Quod derasum est teritur
& cribratur & coquitur in patinis, misceturque
rudiculis donec ruffescat, & similis sandaracae
fiat. Deinde lauatur dulci aqua, donec nube¬
culae omnes eluantur, siccaturque similiter po¬
stea & in pastillos diuiditur. Vis eius eadem
est quae supradictis, leuissima tamen est ex
mnibus, pręterquam ad candorem foeminarum
adhibetur. Est autem lethalis potus, sicut spu¬
ma argenti. Cerussa ipsa si coquitur ruffescit.
Ysiodorus in libro 19. Cerussa de plumbo fit
hoc modo. In vase aceto acerrimo impleto, sar¬
menta aminea in eodem valculo collocantur,
ac super sarmenta tabulae plumbeae tenuissimę
ponuntur, deinde vas diligentissimè clauditur
& illinitur, ne inde aliquid spiraminis exeat.
Post dies 30. vas aperitur, & ex distillatione
tabu¬