547
136 DE ALCHIMIA
& diuersos putridos humores, Napticum est
calidius & siccius cęteris, mundificat & dissol¬
uit, Sal Hammonia cum colat & mundificat,
& plus interiora quam exteriora. Plinius liber
31. Inuentum est sal inter Aegyptum & Arabi¬
am, etiam iocis squalentibus detractis arenis,
qualiter & per Affricae sitientia vsque ad Ham¬
monis oraculum. Ex his quidem cum Luna
noctibus crescit. Nam & tractus Cyrenaici
Hammoniaco sale nobilitantur, ipso sic appel¬
laro qui sub arenis inuenitur. Similis est colo¬
re alumini, quod schiston vocant, longis gle¬
bis neque perlucidis. Ingratus est sapore, sed
tilis medicinae. Probatur quam maximè per¬
spicuus, rectis scissuris insigne, de quo prodi¬
tur quod leuissimus intra specus suos, in lu¬
cem vniuersam prolatus vix credibili ponde¬
re ingrauescat, causa est cuniculorum spiritu
madido sic adiuuante, molientes vt adiuuent
quae. Adulteratur autem à Siculo. Nec non &
Cyprio miro simili. In Hispania quoque citerio¬
re, è gelaste ceditur glebis penè translucenti¬
bus. Cui iam pridem palmam inter omnia sa¬
lis genera datam à plerisque medicis perhibe¬
tur. Isaac. Sal duobus modis est, metallicum
sc. & marinum. Marinum fit in lacubus, quos
Salinas appellant, vel aqua maris aestiuo calo¬
re cocta. Metallinum laudabile maximè, quod
caret lapidibus & est clarum obtusum & ęquale.
Mari¬