547
LIBER II. 135
nus effoditur. Salis autem natura ad omnem
escam necessaria est, eis enim saporem dat, aui¬
ditatem excitat, & appetitum in cibis facit.
Corpora etiam sal astringit, siccat & alligat.
defuncta à putredine conseruat. Plinius li¬
bro 31. Sal omne aut fit aut gignitur, vtrumque
pluribus modis, sed causa gemina, vel ex hu¬
more coacto, vel siccato consistit. Philosophus
in libro de Vegetabilibus. Sal generatur in
lacunis, quia fit dulcis aqua salsa, superat ergo
salsedo terrae, salsedinem illam, quia remanet
aer inclusus, ideo dulce non erit illud corpus.
Alio quoque modo sal est ex aquis, quoniam
exit ex eis vt sudor.
De diuersis speciebus salis, Constantinus
in libro Graduum.
Sal quatuor modis est. Quod fit in salina
commune est. Est & salgemma. Est & indi¬
cùm cuius color pertinet nigredini, lucidum
& durum. Est & aliud quod dicitur Napti¬
cum .i. aqua coagulara de petreolo fluxa. Om¬
ne tamen calidum & siccum est sed non aequa¬
liter. Sal Hammoniacum calidum est & sic¬
cum in quarto gradu, facitque alterum sal, simi¬
liter nitrum. Sal gemma suauiter purgat fle¬
gma, & etiam sale communi vtilior. Similiter
& Indicum phlegma purgat & choleram nigram,
& di¬
i 4