547
LIBER II. 141
sitas ad calorem suscipiendum habilis est. Nec
talia corpora sublimari possunt. Etenim bene
potest esse duplex vnctuositas in aliquo, sicut
in carne leonis duplex est calor, vnus quem
semper retinet, alter quem aliquando amittit.
Ex doctrina Alchimiae. Cum autem inquire¬
remus aliquid quod si proijceretur super lique¬
factum adhęreret ei, ac commisceretur ac sub¬
mergeretur in eo, nec ipsum corrumperet. Non
inuenimus nisi de minerabilibus sulphur, &
de commixtis arsenicum. Ipsum tamen fugi¬
unt sine mora, nisi quod breuissimo tempore
incipiunt procedere ad conuersionem cum
eo. Inuenimus autem ingenium per quod illa
rectificentur. Ita vt eis maneat adhaerentia &
destruatur adustio. Causa siquidem adhaeren¬
tiae liquefactio est, deinde similitudo minerei¬
tatis & vicinitatis quam habet cum eo.
De Virtute ipsius in medicina, Plinius
vbi suprà.
Arsenici eadem est vis quae & sandaracae.
sed acrior, tollit digitorum prurigia, carnesque
digitorum & condylomata, & quicquid excre¬
scit, torretur autem in noua testa, donec mutet
colorem, vt validius prosit. Auicenna vbi suprà.
Arsenicum aliud est album, aliud rubeum, ali¬
ud citrinum, omnia putrefactiua sunt & mor¬
dicatiua