547
142 DE ALCHIMIA
dicatiua. Est autem calidum in tertio, in secun¬
do siccum, pilos abradit, & alopicię cum gum¬
mi pini conuenit. Emplastrum cum eo fit su¬
per vulnera. Cum adipe & oleo conuenit scabi¬
ei & sahaphat humidae & putredini, & abster¬
git & adurit cutem. Assumitur ad tussim anti¬
quam, & sputum saniei ac sanguinis, ac quan¬
doque ponitur in pillulis ad asthma. Miscetur
autem cum oleo rosato ad bothor & emorroi¬
das. Quod autem ex eo sublimatum est interfi¬
cit, & ex rubeo quidem melius est quod est
puluerizabile, Armenum, aureum, lamino¬
sum subtile. Aibum autem interficit. Dioscor.
Virtus ei stiptica est, cum calce viua mixtum,
& corpori illitum, tollit pilos.
De Sulphure & eius natura, Plinius
libro vigesimo quinto.
Miravis est sulphuris, quo plurima doman¬
tur. Nascitur in Insulis Aeolijs, sed nobilissi¬
mum in Melo Insula. In Italia quoque inueni¬
tur in agro Neapolitano Campanoque collibus
qui vocantur Leucobagi, è cunicutis effossum
igni perficitur. Primum genus Graeci apyron
appellant, quod solidum, hoc est glebosum na¬
scitur, eoque solo ex omnibus generibus medi¬
ci vtuntur. Caetera namque liquore constant &
conficiuntur oleo incocta. Viuum autem effo¬
ditur