547
146 DE ALCHIMIA
vino bibitum resistit. Platear. de simplici me¬
dicina. Terra actione caloris in naturam sul¬
phuream mutatur, aquosis & terrestribus par¬
tibus in igneas transeuntibus. Viuum tale est,
quale ab ipsa terra producitur. Aliud extin¬
ctum vel mortuum quod artificiosè paratur,
in calamis aeneis vel ferreis funditur, & per
ctionem proprij caloris consumitur & in cine¬
rem album conuertitur, sicque in medicinis po¬
nitur. Et habet virtutem dissoluendi, consu¬
mendi & attrahendi.
De Argento viuo & eius origine vel natura,
Ysiodous vbi supra.
Argentum viuum dicitur quod excidat
materias quibus inijcitur, hoc est liquidum,
quia percurrit. Inuenitur autem specialiter in
metallis siue in fornacibus argentarijs, gutta¬
rum concretione tectis inhęrens. Saepe etiam
in stercore vetustissimo cloacarum vel puteo¬
rum limo, fit etiam ex minio conculae ferreae
imposito, patina testea supposita. Tunc enim
circumlito vasculo circumdantur carbones,
sicque argentum ex minio distillat, sine hoc ne¬
que argentum neque aes inaurari potest. Tantae
autem virtutis est, vt si super sextarium argen¬
ti viui centenarium saxum ponas, oneri sta¬
tim resistit. Sin autem auri scrupulum, leui¬
tatem