547
LIBER II. 147
tatem eius raptim sinu recipiet. Ex quo intelli¬
gitur, non pondus sed naturam esse cui cedit.
Seruatur autem melius in vitreis vasculis, nam
caeteras materias perforat. Ex libro de vapore. Ar¬
gentum viuum aufert frangibilitatem ex sicci¬
tate prouenientem, vt patet in stateris. Stan¬
num quippe liquefactum, et postea in aceto in
fusum, vbi est argentum viuum, statim pene¬
tratur ex substantia argenti viui, & etiam ex
substantia aceti coadiuuante ad penetrabilita¬
tem, & tunc humiditas argenti viui siccitatem
aufert stanni, & eius remollit humiditatem,
praeterea viuum argentum laminae argenti
cum argento est consolidatiuum. Quod ideo
fit, quia (vt dicit philosophus) communicat in
radice cum omni metallo. Ex lib. de natura re¬
rum. Argentum viuum est reuera calidum &
humidum in quarto gradu, licet in quibus¬
dam libris inueniatur esse frigidum. Extin¬
ctum potest alij rei admisceri, sed viuum non.
Optimè seruatur in vasis vitreis & loco fri¬
gido, positum enim in calidum exhalaret in
fumum. Potest autem fieri album & rube¬
um cum sulphure, fertur enim de facili om¬
nes colores recipere. Si extinguatur cum pin¬
guedine apparebit quasi terra, & sic inter ol¬
las artificios è crematum, extrahitur ab igne
clarum, malliabile ac tractabile ad modum
argenti ad maxima firmacula facienda. Pli¬
nius
k 2