150
DE
ALCHIMIA
cerusa
conficiuntur.
Ex
hoc
facies
inuncta
clae¬
rificatur
&
dealbatur.
De
ipsius
potione
ac
fumigatione
venenosa,
Constantinus
vbi
supra.
Dioscorides
dicit,
quod
argentum
viuum
bibenti
mortem
tribuit.
Euadere
tamen
pote¬
rit
qui
biberit
hoc,
caprinum
lac
bibendo
ac
se
mouendo
vel
etiam
bibendo
vinum,
addito
absinthio,
synapi
vel
hysopo.
Cuicunque
mem¬
bro
adhęret,
ipsum
percutit
ac
corrodit.
Quod
si
ad
ignem
ponatur
destruitur,
fumumque
fa¬
cit,
cui
si
quis
appropinquauerit,
mox
eius
mol¬
lificabuntur
ossa,
omnesque
nerui
ac
lacerti,
&
omnia
membra,
quae
propter
motum
volun¬
tarium
sunt
sc.
composita.
Vnde
plaerique
inci¬
dunt
in
paralysin,
in
tremorem
ac
surditatem
&
actionis
animatae
corruptionem.
Denique
quocunque
loco
fumus
argenti
viui
fuerit,
om¬
nia
reptilia
fugiunt
ac
moriuntur.
Auicenna
vbi
supra.
Argentum
viuum
sublimatum
interficit,
propter
vehementem
incisionem,
&
eius
cura
fortis
est
bibere
lac
ac
vomere.
Licet
Galenus
di¬
cat
se
hoc
non
expertum
fuisse.
Idem
in
libro
4.
Argenti
viui
extincti
venenum
est
de
genere
medicinarum
acutarum
calidarum.
Mordica¬
tioni
&
incisioni
&
puncturae
corrosionis
a¬
ptum.
Potatum
verò
plurimum
non
nocet,
sed