547
LIBER II. 149
rum malorum. Platear. vbi suprà. Argentum
viuum calidum est & humidum in 4. gradu.
Nam calidum esse ex effectu probatur, Quia
dissoluit, incidit, & penetrat. Sed quia valde
frigidum actualiter est, frigidum ab authori¬
bus quibusdam iudicatur. In terra generatur,
& ab ea quasi aqua fluens producitur. Diutis¬
simè conseruatur. sed in vase solido & loco fri¬
gido. Habetque virtutem dissoluendi & pene¬
trandi. Farina lupinorum amarorum decoqui¬
tur in aceto fortissimo vsque ad spissitudinem,
& argenti viui extincti facta commixtione, ca¬
put patientis ex abundantia pediculorum per
ungitur per discriminalia. Extinguitur autem
vel cum saliua, vel fricatur cum cinere & sali¬
ua. Aut cum capillis & saliua, aut cum pulue¬
re ossis sepiae & saliua. Melius autem dicitur ex¬
tingui, cum alteri rei potest admisceri. Nisi
nim sic extinguatur, ipsius ad aliud non fit ad¬
mixtio. Ignis autem ex actione facilè extenua¬
tur in fumum, denique nec in re actualiter calida
ponendum est, quia extenuaretur in fumum,
fumus autem argenti viui astantibus obest.
Contra scabiem autem vnctum, oleo parùm
calefacto miscetur acetum, deinde litargirum
& cerussa puluerizata bulliuntur ad spissitu¬
dinem mellis. Et refrigeratis argentum vi¬
uum imponitur, & vlui reseruatur. Cùm aux¬
ungia quoque gallinacia argentum viuum &
cerusa
k 3