547
158 DE ALCHIMIA
in humido. Primum enim vitrum aliquid ha¬
bet humiditatis, quam accepit à plumbo, quod
primum in compositione fuit. Est & diffe¬
rentia inter ista genera, quod vitrum de cine¬
re foeni ac filicis semper est discoloratum. Quod
autem fit ex plumbo & terra subtili, vel ex ci¬
nere salicis, habet colorem glaucum. Plum¬
bum enim quantum in se est, principium est
viroris in decoctione. Et quia coniungitur
cum limatura cupri, cuius puluis habet albe¬
dinem, propter hoc accidit ei glaucedo, quae
media est inter albedinem & virorem.
De Operatione ipsius in Alchimia, ex libro
de naturis rerum.
Vitrum dicitur esse ex sectione Mercurij,
nescio qua de causa, nisi quia recipit tinctu¬
ram & colorem, & ipsum etiam ferrum soluit,
omniaque corpora dissoluit & diffluere facit. Si
cut autem aqua de natura frigida igne calefit,
& postquam refrigeratur, frigidissima fit. Sic
& cinis de quo fit vitrum, cum sit siccus, si hu¬
mectatur per liquefactionem, postea desicca¬
tus siccissimus erit. Reliqua de Operatione
hac eius, vide quae suprà dicta sunt.
De Virtute ipsius in medicina,
Auicenna.
Vitrum est calidum in primo, siccum in
secun¬