547
LIBER II. 159
secundo. In ipso est stipticitas & subtilitas.
Abstergit dentes & oculum, & eius albugi¬
nem delet, mundat & furfures, quando cum
eo fit ablutio, facit oriri pilos inunctum cum
oleo Sambucino, adustum autem fortius est.
Quod ex eo trirum est & adustum confert val¬
de lapidi vesicae & renum vino bibitum. Con¬
stantinus in libro graduum. Vitrum calidum
est primo gradu, siccum in tertio. In multis
colyrijs vtile est, & contra impetiginem valet,
ledit furfures, capillos subtiliat, pulueriza¬
tum & cum vino bibitum, lapidem vesicae
frangit. Platearius. vitrum frigidum est pri¬
mo gradu & siccum secundo. Inde fit vnguen¬
tum, quod valet ad scabiem, valet etiam ad ser¬
piginem. Sed puluis eius cum terebentina,
vel gummi prunorum in aqua ad ignem re¬
soluto conficiatur, & inde pars inungatur. Ex
libro de naturis rerum. vitrum si diligen¬
ter teratur, & cum vino ribano, id est forti bi¬
batur, lapides qui sunt in renibus frangit &
eijcit.
De Coloribus natiuis & fictitijs, Ysiodor.
liber deci monono.
Colores autem quidam ex terra vel in ter¬
ra nascuntur, vt sinapis, rubrica, melinum,
auripigmentum & caetera huiusmodi. Qui¬
dam