547
LIBER II. 161
De Sinopide & Rubrica, Ysiodor.
Sinopis inuenta primum in Ponto fuit,
indeque nomen ab vrbe Sinope accepit. Speci¬
es eius sunt tres, sc. rubea, minusque rubens, &
inter has media. Plinius vbi supra. Sinopis à
Sinope nominatur vrbe. Nascitur in Aegypto,
Balearibus, Affrica. Sed optima in Lemno, &
Cappadocia effossa, & in speluncis excellit
quae saxis adhesit. Glebis color extra maculo¬
sus est, hac vsi sunt ad splendorem veteres. Ex¬
cepto vsu eius in pictura, in medicina quoque
blandis est emplastris & malagmatis, siue sic¬
ca compositione eius, siue liquida. Facilis est
contra vlcera in humore velut in oris sedis si¬
ta, foeminarum profluuia sistit, denarij ponde¬
re poto. Aluum sistit infusa. Eadem adusta, sca¬
bricies oculorum siccat, cum vino maximè.
Ysiodorus. Rubrica verò sic dicta est, eo quod
sit rubeo & sanguineo proxima. Haec in locis
plurimis gignitur, sed optima in Ponto, vnde
& Pontica dicitur. Plinius vbi supra. Rubri¬
cam quidam volebant secundam authoritate
palmam enim dabant Lemniae. Haec est mi¬
nio proxima, antiquitus multum celebrata, in
Insula in qua nascitur non nisi signata vende¬
batur. Hac itaque minium subliniunt & adul¬
terant, ponitur in medicina & res habetur prę¬
clara. Epiphoras enim oculorum mitigat &
dolores
l