547
162 DE ALCHIMIA
dolores circum lita. Egylopias manare prohi¬
bet. Sanguinem quoque eijcientibus ex aceto
datur bibenda. Bibitur & contra lienum & re¬
num vitia, & purgationes foeminarum. Itaque
contra venena et ictus serpentum marinorum
ac terrestrium, ideoque familiaris est omnibus
antidotis. Ex caeteris rubricę generibus Aegy¬
ptia & Affricana sunt fabris vtilissimae, quo¬
niam sorbentur maximè, picturis autem apta¬
nascitur in metallis ferrarijS. Et ex ea fit ochra
sc. exusta rubrica in ollis nouis luto circumli¬
tis. Quaeque magis in caminis arserit, eo me¬
lior existit. Omnis autem rubrica siccat. Ideo¬
que & emplastris conuenit, etiam igni sacro.
De Parethonio, Melino ac Ferethria.
Parethonion habet nomen loci ab Aegy¬
pto, spumamque maris esse dicunt solidatam
cum limo. Et ideo conchae minutae inueniun¬
tur in eo. Fit & Cyrenis & in Creta. Adultera¬
tur Romae autem creta Cymolia decocta con¬
spissataque. Ysiodorus. Melinum dictum est
eo quod eius metalli ferax sit vna de cycladi¬
bus insula Melos nomine. Est enim candi¬
dum, nec eo vtuntur pictores ob pinguedinem
nimiam. Plinius vbi supra. Melinum è candi¬
dis coloribus pinguissimum est, & propter li¬
uorem tenuissimum, in Melo insula optimum.
Nasci¬