547
LIBER II. 163
Nascitur & in Samo. Hoc autem effodere so¬
lent accumbantes inter saxa, venas scrutantes,
porro in medicina eundem vsum habet, quem
pheretria creta. Praeterea linguam tactu siccat,
pilos detrahit & mitigat, precium in libris se¬
stercijs singulis. Feretria suae terrae nomen ha¬
bet, refrigerat & mollit & explet vulnera si co¬
quatur ad siccandum, vtilis capitis quoque dolo¬
ribus, praecipua feretria terra.
De Sirico, Indico, ac cerussa, Ysiodo¬
rus vbi suprà.
Siricum est rubei coloris pigmentum, ex
quo scribuntur & capita librorum. Ipsum est
& foeniceum, sic appellatum, quod in Sy¬
ria colligatur in littoribus rubri maris, vbi
Phoenices inhabitant. Est autem inter colo¬
res fictitios, Quia saepe fit, aut Sinopide, aut
Sandice mixtis. Indicus color in Indicis ca¬
lamis inuenitur, spuma limo adhaerente. Est
autem coloris cyanei, mixturam purpurae coe¬
roleique mirabilem reddens. Est alterum genus
in purpurarijs officinis, spuma videlicet in ae¬
reis cortinis innatans, quam infectores detra¬
hentes siccant. Plinius vbi supra. Indico est
authoritas maxima, vnum est arundineum
adhaerescente spuma limo, cum teritur ni¬
grum, quod in diluendo mixturam purpurae
coerule¬
l 2