547
168 DE ALCHIMIA
& pustulas corporis purgat.
De Prasi & Chrisocolla, Ysiodor.
Prasis .i. creta viridis, etsi permiscuè gene¬
retur in aliquibus terris, optima tàmen in Ly¬
bia Cyrenensi. Chrisocolla colore prasino sic
dicta est, quod aurum habere traditur eius
vena. Haec etiam nascitur in Armenia, sed pro¬
babilis venit ex Macedonia. Foditur enim ex
metallis aeris, cuius inuentio argentum ac In¬
dicum prodit. Nam vena eius cum his habet
naturae societatem. Dioscorides. Chrisocolla
colorem habet Prasinum, id est viridem valde.
Melior est autem Armenica. Secunda verò
Macedonica & Cypria. Eligenda verò est
munda, sine lapide, sine terra, virtus est illi in¬
cisoria & constrictiua. Plinius liber trigesimo ter
tio. Chrisocolla est humor per auri venam de¬
fluens humore crassescente frigoribus hyber¬
nis, vsque in duriciem pumicis. Laudatiorem
andem fieri compertum est in aurarijs metal¬
lis, & proximam in argentarijs. Inuenitur
etiam in plumbarijs, vilior auraria. In om¬
nibus autem his metallis fit & cura multum
infra naturalem illam, immissis in venam
quis leuiter hyeme tota vsque ad mensem Iuni¬
um, & in Iunio Iulioque siccatis. Natura eius
est quae lino ac lanae ad succum bibendum.
Tunditur in pila, deinde cribro tenui secer¬
nitur,