547
LIBER II. 169
nitur, postea molitur, ac deinde tenuius sic cri¬
batur. Quicquid non transmeat, in pila repe¬
ritur, deinde molitur, puluis semper in cati¬
nos digeritur, & ex aceto maceratur, vt omnis
duricia soluatur, rursumque tunditur, deinde
in conchis lauatur & siccatur. Tunc alumine
herbaque sola quam vocant luteam tingitur at¬
que pingitur, antequam purgat. Refert quàm
bibula docilisque sit. Nam nisi rapuerit colo¬
rem, adduntur & scytanum atque turbistum:
ita vocant medicamenta sorbere cogentia. Lau¬
datissima est in Armenia. Secunda in Mace¬
donia, largissima in Hispania. Sunt & in Cy¬
pro genera eius duo. Summae commendatio¬
nis est vt colorem herbę segetis lętè virentis red¬
dat quam similimum. Luteam putant à lutea
herba dictam, quam ipsam cęruleo subtritam
pro chrisocolla inducunt vilissimo genere &
fallacissimo. Tribus generibus distinguunt
eam sc. asperam mediam & artritam, quam vo¬
cant herbaceam. Subliniunt enim arenosam
priusquam inducunt atramento & paretho¬
nio, quoniam est natura pinguissimum & pro¬
pter liuorem tenacissimum. Atramento qui¬
dem spargitur, ne candorem parethonij chri¬
socollae pallor afferat.
De Operatione Chrisocollae in aurificio
& medicina.
Chriso¬
l 5