547
172 DE ALCHIMIA
rubeamque sorbere cogitur, pingentes sandice
subdita, mox ouo inducentes purpurissum
fulgore minij faciunt. Si purpuram facere ma¬
lunt ceruleum sublinunt, moxque purpuris¬
sum ex ouo inducunt.
De Cynnabari & Armeno, Ysiodor.
Cynnabar est puluis rubei coloris. Hunc
aiunt esse sanguinem draconis elephantem
implicantis, ab sub ipso ruentis. Dioscorides.
Cynnabar multi putant esse mineum, & alij
sanguinem draconis, sed falluntur. Quia mi¬
nium in Hispania conficitur ex lapide qui
renae argiritidi miscetur. Qui si tutus fuerit, co¬
lorem mutat. Sed odor eius in metallo homi¬
nem suffocat. Vnde qui in metallo conuersan¬
tur, vesicas sibi in facie ponunt, ad liberandos
oculos. Cynnabar autem in Lybia nascitur, co¬
lor est illi sanguineus, & ideo sanguis draco¬
nis à multis esse putatur, virtus est ei similis
emathiti lapidi. Itaque vehementer constringit
& ideo fluorem sanguinis abstinet. Combu¬
stionibus etiam ac pustulis opitulatur. Ceratis
additur, & vtiliter colyriorum miscetur con¬
fectionibus. Plinius vbi suprâ. Armenum la¬
pis dicitur quem Armenia mittit, eiusque no¬
mine appellatur. Hic Chrisocollae infectus
modo, optimus est, qui maxime viridis est,
commu¬