133
Subticuit: quae ue ipsam etiam caelasse uolentem
Crediderim: aut uerbis nescisse potentius uti.
Haec ideo lingua nunc illustrare latinorum
Ausus: quinetiam numeros his addere conor:
Grata magis doctas ueniant ut missa per aures.
In primis auri lamnas: Ramentaue puri
Accipiens: crebris contundes ictibus: atque
Pulueris in morem triti: aut fluuialis harenae
Diminues: longumque teres: quo denique putri
Humore ex sese interius resoluta liquescant.
Proderit huc etiam largos infundere rores
Seminis interdum proprii: ne forte alienum:
Vt docui supra: quicquam miscere labores.
Ni quod multa queat connectere: forsitan addas:
Quodue etiam sparsum rebus communiter insit:
Nam simili gaudere suo simile omne putato:
Atque etiam exterius simili quodcunque iuuari:
Praesertim cum naturam natura requirat:
Atque amplexa parem contraria cuncta recuset.
Sic quoque non digitis: aut plectro pulsa: mouetur
Forte fidis: tanquam fidibus tunc assonet ictis
Ipsa: quibus fuerit concordi consona uoce:
Inc unctis adeo rerum concordia pollet.
Quare id ne pigeat: quodcunque est: quaerere compar:
Aut ubicunque latet: seu montibus abditur imis:
Vel maris eruitur scopulis: aut fontibus haeret
Inmediis: alto uel se producit olympo:
Seu quacunque patet: seu parte absconditur omni: