133
Quicquid id est: toto ue orbis se corpore miscet:
Cuius praeualida ui tam compacta resoluas.
Ergo ubi iam humescent: angusti uasis in alto
Fundo compones ipsa haec non ordine nullo:
Nanque per aequa tibi maneant dispansa necesse est:
Vt calor ex aequo penetrans per cuncta feratur
Vnus: & ex omni compellat parte uaporem.
Nunc: quibus exceptum rebus componere possis:
Instituam: Vas illud: ubi perferre calores
Immensos opus est aurum sic rite peractum.
Est genus indomitae mirum telluris: hiberus
Quam fossor uitreas italum transmittit ad artes.
Hac etenim Argilla fictis Vitrarius Ollis
Vitra liquat feruens: eademque liquentia totas
Noctes atque dies longo depurat in igne.
Hanc igitur primum creta compone tenaci:
Qua figulus currente rota surgentia profert
Vascula: & his pergit gratas inducere formas.
Est etiam euganeis Tellus in collibus atra:
Sulphurei ad fontes Aponi qua semita ducit.
Nec minus effossis puteis quandoque subalba
Eruitur: marmor referens persaepe uetustum.
Quas ut tu cunctas unà coniungere cures:
Est opus: atque adeo manibus miscere subinde:
Vnam quo pariter possis inducere massam.
Inde Scyphi speciem oblongi simulantia finge
Pocula: queis etiam parua circundare zona
Os summum studeas: illis aptentur ut alte
h