Vitrea
uasa
super
tenues
captura
uapores.
Nec
minor
illa
quidem
fuerit
tibi
cura
Camini:
Quo
ualidum
accendas
ignem:
multumque
diuque
Accensum
summa
foueas
industrius
arte.
Hunc
igitur
duplici
munitum
pariete
firma:
Compositoque
apte
limo
duc
omnia
circum.
Nec
mihi
displiceat
uinclis
praecinctus
&
aere:
Et
silice
intectus
dura:
quae
tegmine
ferri
Fortior:
hoc
melius
tanti
uim
perferat
ignis.
Hanc
quoque
continuo
multoque
foramine
comple:
Vascula
quo
possis
illic
tam
multa
locare:
Quam
multa
est
operi
satis:
&
quam
multa
labori.
His
ita
compositis:
cum
primum
accenderis
ignem:
A
estuat
is
clausa
rapidus
fornace:
feritque
Vas
recta
inferius:
totumque
ignescere
cogit.
At
proprio
quondam
species
madefacta
liquore
Aurea:
quis
credat?
tamen
haec
uidere
periti:
Soluitur:
&
spondae
paulatim
uasis
adhaeret:
Mox
petere
hinc
sensim
uitri
conuexa
uidetur:
Duraque
quae
quondam
fuerat:
&
densa:
grauisque:
Mollis
hebet:
uolitatque
leuis:
&
rara
fatiscit.
Quin
niueo
candore
etiam
fucata
renidet
Principio:
mox
caeruleo
pallore
repente:
E
tuiola
leuiter
tincto
perfunditur
omnis:
Quae
prius
astrorum
caelique
imitata
colorem
Fulserat:
atque
Auri
fulua
perstabat
in
aura.
Non
tamen
indicium
facient
haec
una:
sed
ipsum
Illius
interea
licet
obseruare
saporem: