Cum
floret
mirae
in
morem
rubiginis
Aurum
Suspensum
supra
os
ollae
candentis
aceti:
Marmoreoque
etiam
completae
puluere
primum:
Deinde
fimo
in
putri:
iugiue
humore
repostae.
His
ergo
atque
aliis:
quos
enumerare
colores
Longum
esset:
cuncta
in
tabulis
simulata
reponunt
Pictores:
quaecunque
procul
propiusue
uideri
Contigit:
ut
Prisci
mira
expressere:
neque
ulli
Non
eadem
mire
nunc
&
pinxere
Minores:
Quos
meus
ingenio
cunctos
imitatus
&
arte
Iulius:
effingit
quicquid
Natura
sub
ipsis
Exposuit
diuersa
oculis:
seu
surgere
montes
Aerios:
imasque
simul
subsidere
Valles:
Collibus
atque
etiam
introrsum
protendere
hiatus
Aspicias:
uacuisque
ipsos
se
findere
rimis.
Seu
petere
exiguo
comprehensos
margine
cures
Prospectu
late
campos:
&
florida
rura:
Fluminaque
immensas
intercurrentia
terras:
Et
Maria:
atque
lacus:
uiridique
in
gramine
fontis:
Quo
nymphae:
satyrique:
&
Monticolae
Siluani
Conueniunt:
caeloque
illic
&
sole
fruuntur
Quisque
suo:
uariis
intenti
lusibus
omnes.
Multaque
praeterea:
quibus
artes
haud
pudet
uti
Ceu
propriis
reliquas:
siqua
immiscere
Metallis
Pergit
rite
manus:
ut
cum
spirantia
quondam
Aera
Myrhon:
uel
nunc
eadem
cum
excudere
Crispus
Certat
fingendi
praestans
&
fundere
iuxta:
Multaque
construere:
&
multa
admiscere:
suumque