133
Sufficere his ignem doctus. Nec inaniter illum
Crediderim arcanam meditatum plura per artem:
Qui genus id nuper tormenti ex aere peractum
Horrendum miseris aedit mortalibus: altos
Quo murorum apices longe quatit: & graue pondus
Machina terribili iaculatur in aera bombo:
Quo tellus tremit assultans: atque oppida circum
Icta procul diro strepitu: ceu fulminis: horrent.
Quales attonita stupidi percepimus aure
Littore nunc Veneto: Pataui dum magnus ad urben
Rex sedet: & latos diuerso milite campos
Occupat: at contra Venetus se exercitus intra
Continet: & uariis arcet terroribus hostem.
Sed quid in haec fando diuersi uenimus? an quod
Nos & agit: qui nunc uertit ferus omnia Mauors?
Pierides contra contendite: nam neque uobis
Vnquam aberunt: ausint qui talia: Sed neque munus
Ingratum est quodcunque paro: nanque hoc mihi tantum
Iussistis: quod & ipse lubens praestare laboro:
Aequus in his quanuis labor est: & gloria dispar.
Nunc age continuus calor: & secretior ignis:
Quo fouet ac reficit sese uis seminis intus:
Aedetur: tempusque sacri geniale Hymenaei:
Perpetuisque almi succensa cubilia thedis
Coniugis: & ueri Veneris dicentur Amores.
Ergo niuem cum tu uitro deraseris Aurit
Hanc Hyali paruo rursus in uase repones:
Cuius item modicum feruenti os obstrue uitro.