Hinc
ea
paulatim
pullam
deponere
uestem
Incipit:
&
sese
pallenti
obducere
palla:
Inque
dies
minus
atque
minus
pallere:
neque
ullo
Cessare
interea
momento
temporis
unquam
Saepius
innumero
conspersa
colore
uicissim:
Quin
albere
iterum
maturet
foedere
tanti
Coniugii
iuncto:
quo
iam
resoluta
latenter
Putruit:
&
uires
quo
nunc
recreata
resumit.
Hic
igitur
ne
qua
tepidum
summoueris
ignem:
Et
genitalem
intus
uim
ui
subeunte
foueto:
Ales
ut
assidue
tepidis
super
incubat
ouis:
Nascendisque
adhibet
pullis
intenta
uigorem.
Quem
tu
continue
morem
seruare
memento:
Hanc
ut:
dum
Phoebi
circum
se
uerterit
orbis:
Plurimus
exacto
comprehendat
tempore
candor.
Haec
tibi
tangenda
est
duranti
denique
meta:
Hic
equus
est
soluendus:
&
hic
iam
terminat
aequor:
Quo
cursum
tenuisse
diu
laetere
laborum
Tantorum:
&
longum
patienter
multa
tulisse:
Aciam
tempus
adest:
quo
felix
premia
sumas
Debita:
quae
tanto
demum
sudore
pararis.
Accipies
igitur
uiui
de
more
subactum
Argenti
pondus:
triquetroque
in
uase
repones:
Quo
calefacta
solent
immissa
Metalla
liquere:
Cumque
tibi
in
medio
uas
ipsum
aptaueris
igni:
Coeperit
&
misso
sursum
feruescere
fumo:
Pulueris
exiguam
perfecti
proiice
partem
De
super:
&
tentis
succendas
follibus
ignem.