133
Nanque id continuo: quod tu mirere: liquescet
Argenti in speciem: quam fusam deinde canali
Angusto in gracilem uideas durescere uirgam.
Non tamen hic prorsus sistendum est: eia age longum
Ingresso tibi restatiter: quo pergere cura
Strenuus: & quondam felicem perfice cursum.
Nec mihi det uicio quisquam: si condita claustra
Naturae reserare nimis: uel inutile forsan
Humano quicquam generi proferre uidebor:
Cum: ueluti cunctos auro ditescere uellem:
Ipsum qua fieri possit ratione docere
Tentabo: abstrusum quod sic natura sub imis
Montibus occuluit: quo gens humana per omnis
Id peteret patiens atque exanclata labores:
Quoue uno preciique modum summamque tenerent
Mortales: illoque foret mutatio rerum
Aequior: & uarias inter commertia gentis
Apta magis. Quod si certa produxerit arte
In lucem id quisquam: Vulgoque ut pergat in usum:
Fecerit: atque ideo preciosum ut uile putetur:
Continuo exciderint reliquae tam segniter artes:
Quantum haec extulerit caput indefessa: neque ipse
Forte pater curis acuet mortalia corda
Amplius: inde graui passus torpere ueterno
Omnia: uel potius sceleratum mox genus omnem
Iusserit humani speciem mutare decoris.
Ipsum autem: ut uariis agitauerit ante periclis
Auctorem sceleris tanti: aut detrudet ad orcum
i ii