Et
terrere
etiam
scriptis:
ne
attingere
sensu
Speret:
quae
paucis
canimus
prudentibus:
&
quae
Non
tanquam
Artifices:
sed
ut
olim
caetera:
tanquam
Scrutantes
opus
id
naturae:
dicimus:
&
quae
Vix
illis
pateant
magno
percepta
labore:
Qui
moniti
nobis
dignique
ad
tanta
uocantur.
Praesertim
cum
rite
uolunt
indicta
relinqui
Nonnulla:
aut
dici
scelus
est
ea
quippe
nefandum:
Ni
penitus
caecis
ambagibus
inuoluantur.
Ac
nonnulla
etiam
(quod
parce
Nos
tamen
ultro
Fecimus)
interdum
sparguntur
falsa:
neque
illic
Omnia
praecipue
credas
tibi
uera
referri:
Ars
ubi
secretos
duci
tentatur
in
usus:
Atque
ubi:
quo
pacto
sese
experientia
promat:
Prodimus
addicti
perplexae
Legibus
Artis.
Quin
ubi
Naturae
uires
aperimus:
&
Artem
llius
asseclam
decernimus:
atque
ubi
primum
Esse
hanc:
mox
quae
ea
sit:
ostendimus:
omnia
passim
Vera
tibi
porrò
occurrent
magis:
Et
magis
inde
Omnia
percipies:
quae
sunt
ducenda
sub
usum:
Ouam
illinc:
Artis
ubi
nobis
modus
ipse
doceri
Est
uisus:
nostroque
patens
fieri
documento.
Nec
fuit
haec
fandi
tantum
sententia:
quantum
Hic
mihi
nescio
quis
furor
incidit:
Vnde
fauenti
Numine
non
trito
ductarer
calle
sub
alta
Culmina
Pieridum:
laetosque
inuisere
colles
Et
fontes
haurire
sacros:
&
carpere
frondes
Sperarem:
doctae
iam
premia
frontis
honesta: