133
Forsitan hic numeros quaeras: & pondera rerum:
Quas tibi constituas: opus id quam perficis: ante.
Verum si reputes: Tria sunt primordia tantum:
Dehinc duo: dehinc etiam: recte si uideris: unum
Tantum erit: & solo triplex constabit in Auro.
Quin ipsa haec uno comprehendas pondere cunctas
Nam nihilo distant inter se iuncta: suumque
Quodque sibi alterno permutat pondere pondus.
Quae tamen exacte prorsus sic omnia tractes:
Vt neque tam tenui numero subducere curent:
Ac neque tam modica perpendere lance minutim
Hi: quibus argento mire secernitur Aurum:
Instrumenta quibus maneant: quae templa uocantur:
Nam templi faciem praestant circundata uitro:
Et pedis unius modulo constructa decenti:
Quo nusquam tenui penetret vi spiritus: atque
Hic erecta Bilanx preceps immotaque perstet.
Atque ideo argenti massae: quae continet Aurum
Infusum: Drachman capiunt: quam rursus acuto
Incidunt ferro: mediamque illius in acris
Diffundunt latices partem: mox illa uirentis
Particulas Auri linquit resoluta per undas:
Hae propria nigrae ad fundum grauitate feruntur:
Quas illi excipiunt: & parua lance receptas:
Subductisque ipsis: dum quod sub parte repertum est
Exiguo quocunque leues sint pondere: pendunt.
Tunc Aurum: artificis miro solertia ductu
Computat: in toto reperit quae summa resultet.