133
Seu calor intensus paulo minus aut magis aequam
Mensuram exuperet: uariet tempusue: locus uer
Hinc tibi: si spectes: ratioque: & causa patebit:
In longum tanti spacium quae duxerit ortus:
Fecerit aut breuius: neque enim quem septimus aedit
Mensis: erit fallax hominum partus. Nec & hunc: quem
Protulit undecimus: non uerum dicere possis:
Quanquam haec in superos soleant & in astra referri.
Sunt qui deinde tamen non paruis ignibus illum
Noctes atque dies septem in fornace perustum
Detineant: donec magis hic densetur: ut aiunt:
Quod tamen haud omni sapiens ex parte probarit:
Nam facere haud quicquam simile huic Natura uidetur:
Coeperit at siquem: seruat mox una tenorem
Semper: & incoepto quae sint diuersa refutat.
Haec tibi quo totu peragant: quem circumagis orbem
Rectius: integri: moneo: ne spreueris anni
Obseruare tuis in rebus tempora passim.
Ac: si me quicquam studeas audire: sub ipsum
Ver adeo incipies: quo totus parturit orbis:
Et quo se cunctis aperit natura creandis:
Cuius ad arcanum componas cuncta tenorem
Me duce: quod monui semper: ne calle relicto
Illius: à recta quoquam discedere tentes.
Vere igitur Tum uitra tibi conflare iubeto:
Vere etiam formare luto atque aptare Caminos:
Cum deseuit hyems: ac dum non impedit aestas:
Vt quanuis ualidos pertractes cominus ignes.
k