313
VERE GENERO¬
SO, ILLVSTRI AC NOBLISSIMUS
D. Domino Ludouico Comiti ab Oetingen,
&c. Domino & mecoenati clementi,
Mart. Rulandus Frising. Medi¬
cus S. P. D.
NVLLA ARS, NVL¬
laque facultas tam est magna,
difficilis & periculosa, atque
Medicinae scientia, Generose
Comes Ludouice. Haec enim plurimarum
linguarum, maximè uerò Graecae, Latinae,
Hebraicae, ac Arabicae, quibus tradita est no¬
bis uniuersa Medicina, cognitionem haud
uulgarem requirit. Etenim artium om¬
nium Magistrum desiderat. GRAmmaticum,
qui rectè loqui cum aegrotis, recteque praescri¬
bere medicamina possit. Quantum enim ora¬
tionis genus obscurum barbariei, & peri¬
culi adferat, non in caeteris tantùm artibus,
sed in Medicinae etiam scientia clarum est:
in qua uita hominis agitur. DIAlecti¬
A ij