313
PRAEFATIO
cum, ut ritè Medicinae uocabula, eiusque res
exponat, partes enumeret, ac argumentis
omnia aegrotantibus probet, aut improbet.
RHEtoricum, qui exornato & suaui ora¬
tionis genere suos persuadeat. ASTrono¬
mum, ut coeli faciem, astrorum & siderum
ortus atque occasus, eorumque uires, naturas
& proprietates intelligat. ASTrologum
tiam, ut is ex stellarum & planetarum na¬
turis nouerit morbos, morborum causas,
[G]τὰς κρίσίας[/G], iudicationes, euentus, curatio¬
nes, medicamentorum administrationes, ue¬
narum sectiones, scarificandi locum, & moτ
dum atque alia, quae ex coeli, stellarumque natu¬
ra, & clementia dependent. ARIthmeticum,
insuper, qui certam numerandi disciplinam
accommodet tam ad pulsuum notitiam, quam
ad medicamentorum proportionem, & quan¬
titatem numeris comprehensam. MVSica
praeterea his socia est: nam eius ui sana cor¬
pora uegetant, morbis affecta soporantur.
Cùm istis coniuncta est GEOgraphia, quae
ostendat aegrotis uariorum locorum & re¬
gio¬