313
Quam uox ipsa DEI sonat per orbem,
Quae non irrita spargitur sub auras
Has unquam tenues, & absque fructu.
At corpus quibus adiuuare curis
Possis aeger, id arte praestitêre
Insignes medica uiri periti,
Nobis quas DEVS excitauit omni
Promptos tempore, consulique iussit,
Se praestoque simul piè uocatum
Testatus fuit omnibus futurum,
Ne uis ulla queat nocere morbi,
Et cum corpore pristino uigere
Semper mens iterum piè fruatur,
Vitae curriculum quoad peregit,
Quem uita superesse longiore.
Vult nostri moderator omnis aeui.
Hos inter uoluit duces Rulandum
Nostrum sic quoque nunc DEVS benigne
Praestantem medica ualere nobis
Doctrina, grauibusque posse morbis
Certis praesidijs adesse semper,
Vsus quae docuit magister artis,
Magna quem sibi comparauit arte,
B ij