313
Et multos didicit prius per annos
Ex doctis Medicis, scientiaque.
Is nunc [GR]πράξιν[/GR], amice lector, edit,
Membris corporis ut citò mederi
Afflictis liceat, petente morbo,
Nec, qui curet, adest tibi Machaon.
Ne uerò dubites ubi requiras,
Quae prodesse queant tuos ad usus
Morbis pharmaca singulis paranda,
In promptu series dat Alphabeti
Magnis absque laboribus tenenda.
Vtendique modum, [GR]δοσείς[/GR]que monstrat
Pro certa ratione congruentes.
Ergo si malè forsitan ualere
Coepisti, Medicus nec esse praesens
Ad nutùm poterit, DEVM uocato
Supplex in pia uota, & huc recurre,
In promptuque tibi malum leuabit
Mira dexteritate mox RVLANDVS,
Fortunante DEO pios labores.
Mox grates igitur piè sonabis
Au¬