Fusumque
supra
continenter
aera:
Terraeque
circum
margines
fusum
mare?
Et
quicquid
haec
exornat:
atque
in
his
simul
Vitam
peragit:
ut
omne
stirpium
genus
Quaecunque
se
tollunt
humo:
&
quae
uestiunt
Telluris
almis
aemulam
gemmis
cutim.
Vt
multiformis
ac
uagans
Animantium
Proles
per
amplos
sparsa
tractus
undique
Terrae
Marisque
crescit:
&
semper
sua
Vi
fertur
una:
qua
potest:
&
qua
prius
Natura
proprios
impetus
illi
dedit.
Adde
his
liquentis
lucidosque
fontium
Fluxus:
&
altis
amnium
cursus
Vadis
Ripas
amoenas
inter:
inter
collium
Aprica:
&
herbis
suauibus
virentia
Camporum.
At
imas
montibus
subsidere
Valles:
&
altos
erigi
conuallibus
Montes
ab
imis:
Limpidos
sterni
Lacus
Subter
uirentum
Rupium
Cacumina
Quis
non:
serena
mente
qui
sit
praeditus:
Miratur?
Aut
cui
non
quoque
est
miraculo
Immensa
Marium
Littorumque
Vastitas?
Et
insularum
uarius
ac
gratus
Situs:
Quicquidque
tandem
reddit
&
seruat
decens
Ornatus
Orbis
omnium
pulcherrimus.
Quid?
siquis
ipse
se
intus:
ac
extra
aestimet:
Et
alterum
se
tum
esse
Mundum
sentiat:
Opusque
summi
opificis
ac
munus
sciat:
l
ii