133
Deumque propè idest illius ad imaginem
Et similitudinem aeditum se nouerit:
Diuinitatis qui capax: Sapientiae
Ac Mentis aeque particeps sit: dotibus
Et extet Animi ac corporis tantis ualens:
Pro dignitate ut sedeat: ut stet: ut ambulet:
Oris Venustas Agilitasque totius
Vultus ut illi gratior cunctis siet:
Vis insit animi tanta: tanta celeritas
Mentis: Vigorque tantus: & Solertia:
Qua penè cuncta suggerente discutit.
Haec siquis: inquam: serius secum putet:
Emittet illam forsitan Vocem simul
Cum Vate summo gentibus palàm canens:
Quam magnifica sunt opera Rex regum tua:
Sapientia in tua creasti singula.
Quin illud etiam sentiet uerum Legi:
Diuina quae sunt: cum uideri non queant:
Haec posse in his considerata conspici.
Quae fecit ille. Nam relictus unicus
Nobis ad illa est hic gradus: magno datus
Scandendus olim Mosi: ut ante cerneret
Quae facta: non qui fecerat: Sed cum illa: quae
Fecisset opifex summus ac Pater omnium
Efficere: quae fecit: eademque perdere
Immensus: incomprehensibilis: vnus potens
Vt uult: ea: inquam: cum potenter omnia
Voluisset Animo prouidus Vates suo: