133
Ex his adiuit omnium rerum ultimam
Et ipse causam primus: ut homini datum est:
Dum uita superest: Hic enim faciem Dei
Dum quaerit auidus inspicere: Vocem audiit
Dicentis: haud faciem uidere quiueris
Meam: Sed hoc te sub cauae rupis Loco
Sistam: manuque protegam: dum transeam.
At inde cum post auferam petra manum:
Videre posteriora tunc mea poteris.
Haud ergo quisquam: quae assequi sensu nequit:
Diuina quid sint quaeritans: intrinsecus
Rimetur ipsa: Vasculo ne clauserit
Immensa Maria: ut indicatum constitit:
Dum quaerit illa maximus rerum quidem
Scrutator olim. Propter alti Littora
Maris undisona tendebat inquirens graues
Sensus: & amplum Trinitatis ambitum
Aurelius: in his totus: ac solis Vacans:
Quae cogitabat: Forte nec tunc exitum:
Habebat unde inueniret Anxius:
Cum dulcis illi visus est Infantulus
Paruam tenella sustinens concham manu:
Vastique Lympha marmoris complens scrobem:
Quam pronus ipse fecerat sibi prius
Solis digitulis paruulisque nixibus.
Quod ille cernens ecquid: inquit: cogitas
Puelle tantos aequoris fluctus cauo
Telluris ist hoc tantulo concludere?