133
Inter peritos sedit in templo Puer
Eos: quod esset omnibus mirum: Petens
Et audiens? an quae deinde nuptiis
Miranda fecit: vina permutans Aquis?
Vel cum precanti Regulo dixit: tuus:
I natus etiam uiuit: ac illa quidem
Iam morbus hora sospitem reliquerat.
Quid haec ad illa: quae sequuntur: dixerim?
Haec mira quamuis sint & ipsa maxime.
Surgit uocatus illico aegrotans Senex:
Ferensque sanus Lectulum perambulat.
At caecus is: qui uiderat nunquam: videt.
Ex quinque panibus: & duobus piscibus
Iesum sequutus redditur Vulgus satur.
Puella saxis uerberanda publicis
Detenta summo liberatur Iudice:
Peccaret illa ne tamen quid amplius.
Iam pene putridus excitatur mortuus:
Et inter homines: ut prius: uersans sedet:
It: loquitur: audit: esurit: sitit: palam
Quaecunque uiuens fecerat: rursus facit.
Verum quid infans ipse nunc ausim loqui?
Quae nec piorum maximus coetus virum
Explere pleno cunctus ore quiuerit.
Haec finis ergo: nanque Peccator miser
Quonam per illa pergerem loquens modo?
Quae Mortis atque passionis ultima
Tuae fuerunt impiae mysteria:
m