133
Nostrum Redemptor omnium promptissime.
Quaenam pauenti suppetent uoces mihi?
Quibus feratur concitus terris tremor:
Lunaeque Lumen abditum: Solem datas
Circum tenebras: Conditos suis Patres
Suresse monumentis: & in sanctam undique
Venisse ciuitatem: & illic pluribus
Apparuisse post secutam gloriam
Tuam: subacta morte. Sed quis omnium
Oculis potius hic Lachrymas dabit meis?
Vt flere possim traditam duram tibi
Necem ab nefandis impiis mortalibus:
Quorum salutis ueneras huc gratia.
Dabit quis: inquam: Lachrymas mihi: quibus
Tuos ad imos procidens Pedes fleam:
Tuos solutis lachrymis lauem Pedes:
Exosculer flens abluamque vulnera:
Inflicta sancto tam nefande corpori.
Te preter ullus non dabit: nullus mihi
Ostendet: unde uerus emanat Liquor
Vitae: nisi tu. Nullus: ut fleam miser:
Docebit: atque Nullus: ut laeter: dabit:
Te preter. Vt commissa nunc fleam meas
Da Pater: ut orem: ut seruiam soli tibi:
Complectar ut te: caetera ut nihil putem.
Concede Mentem Iussa seruandi tua:
Et ex iniquis exeundi Semitam
Ostende: qua te sedulus solum sequat
g