Atque
bonos
illic
factorum
premia
recte
Accipere:
at
sontes
uitiorum
pendere
poenas.
Sed
non
quas
uulgo
referunt
perferre
sub
imis
Manibus:
aeternos
ignes:
aut
frigora
dira:
Sint
eadem
&
maiora
etiam
tormenta
licebit:
Verum
quod
multo
horrendum
magis
igne:
uel
omni
Iactura
est
grauius:
nullas
uisendus
in
horas
Ille
opifex
rerum:
uisu
quo
sancta
fruuntur
Pectora:
quae
terris
ualido
se
tollere
nixu
Iam
potuere
suo:
superumque
recondere
coetu.
Forsitan
heu
dubitas
operum
tibi
conscius
ullam
Spem
fore:
qua
fretus
ualeas
haec
tanta
mereri.
Ne
dubita:
nam
nulla
cupit
Rex
damna
suorum:
Quos
quondam
è
nihilo:
quod
erat
bonus
ipse
Piusque:
Fecerat
assimiles
cunctos
sibi:
deinde
quod
atram
Ingressos
nebulam:
recta:
quam
ostenderat
illis:
Errare
aspexit:
durae
Ludibria
mortis
Pertulit
omnipotens:
ut
eisdem
splendida
vitae
Lumina
praeferret:
quibus
haud
errare
liceret
Amplius:
ac
certo
possent
insistere
calle.
Quare
age
ad
hunc
iunctis
manibus
concedere
supplex
Audeto:
nam
te
uenientem
expectat:
ut
amplo
In
gremio
accipiat.
Perge:
&
commissa
fateri
Incipias:
&
te
iam
deliquisse
dolentem
Peniteat:
quacunque
etiam
ratione
modoque
Expurges:
promptusque
luas
pro
crimine
poenam:
Atque
imo
expressas
penitus
de
pectore
voces
Effundas
illi:
cuius
tibi
Gratia
plene