133
Emancipatus unico tantum tibi.
Vt memet abnegem ipse: quam tollam crucem
Ostende minunc: Postmodum ut Laeter: dabis:
Voles ut ipse: Nam voluntas maxime
Tua hic: & usque fiat: & per omnia
Semper: neque ulli placeat id: quod displicet
Tibi: neque unquam. Tu salus solus mea:
Seruabis ergo: cum uias ostenderis
Salutis ipse: cum mihi praesens dabis:
Vt nocte tecum promptus ut tecum die
Sim semper: utque supplicem uolens tibi:
Nequo remittam temporis puncto tuum
Nomen: quod extat omnium nomen supra:
Ardente Iesu Caritate prosequi.
QVADRAGESIMA.
ERgo Animi interea semper pendebis? & unde
Incipias semel: ignoras: componere mentem?
Ne tibi continuis tot fluctuet anxia curis.
Semper idem progressus iter: nunquam haec bona longe
Seposita: & nobis adeo distantia cernes?
Quid differs? quid te uariis ambagibus istis
Non breuia attendis vitae momenta caducae?
Implicitum inuoluis magis: & magis ingeris ultro?
Non quod & hic omnes peregre producimur? & quod
Mox aliò nobis properandum: ubi sistere tandem
Aeternum sit opus: penitusque recedere nulli:
m ii