313
PRAEFATIO
bilem, obseruari potest ex indicatione om¬
nium & maximè ex praestantia. Si enim
nica indicatio praestat, quatuor aut tribus, ea
uincet non praestantes. Et sic de reliquis iudi¬
candum. Qui plura petit, legat doctissimum ui¬
rum D. Rondel. Nos quae necessaria ma¬
gis sunt, concerpsimus & perstrinximus.
Habes ergo. SEELERE ornatissime
ueras Dosium rationes: quas omnes Medi¬
cos obseruent, tum fides tum conscientia po¬
stulat. Qui uerò nostris uti praesumpserit,
nulla aut praepostera ratione affectuum alia¬
rumque circumstantiarum habita: is manum
à libro abstineat, uelim. Haec enim non ani¬
culis, non rudibus, non illiteratis conscribi¬
mus: sed, qui experimentum cum ratione
atque doctrina faciunt, proponimus.
Quae si hominibus grata (nam quin perè
utilia sint ac necessaria usus arguet) esse co¬
gnouerimus: ad eundem modum & ordinem
edemus omnium nostratium Simplicium
(quibus certò morbos omnes curari noui¬
mus) Doses exquisitas, ueras & rectas. Cu¬
iusmo¬