313
NVNCVPATORIA.
iusmodi sanè opus hactenus uisum non est,
neque posthac tale iri editum credo. Quam¬
uis enim Galenus & ante hunc Dioscorides
Simplicia quoque [GR] ἐυπόριστα[/GR], & facilè para¬
bilia benè admodum descripserint: minimè
tamen omnium isti assecuti sunt finem &
scopum, quem nos in illis habemus & per¬
pendimus. Accipe igitur nunc eximie D.
SEELERE medicamenta Composita, ipso¬
rumque Doses: & Simplicia nostra mirifi¬
ca pro fati fortunaeque ratione expecta. Quia
tu ex singulari naturae propensione, Medi¬
cinae ac Physices perstudiosus es, hanc amas,
hanc amplecteris, huiusque arcana rimaris.
Tibi ergo uir insignis & summae Mecoenas
hoc [GR]περὶ δόσεων[/GR] opusculum inscribo,
tibi offero atque dono, pro ueteris officiosae
inter nos amicitiae & coniunctionis iure
ac usu. Propter quem & in posterum tibi
me semper commendatum habeto & ama¬
to. Vale & CASPARVM SEELE¬
RVM filium tuum & ueterem meum di¬
b iij