Iam
pridem
tibi
nota:
manent
te
grandia
tantum
Caetera:
quae
uersas:
quibus
&
iam
sedulus
vnis
Ipse
diu
incumbis:
satur
ut
quandoque
reuersus
Expletusque
illis:
veluti
conuiua
sagacis
Ingenii
uideas:
Epularum
an
forsan
odorem
Gustaris
tantum
immunis
expersque
saporis.
Sunt
ea
nimirum
reliquis
praestantia
cunctis:
Quae
cupiunt:
quaeruntque
etiam
mortalia
corda.
Verum
&
ad
haec:
&
in
his
semper
sub
luce
Maligna
Tendimus:
&
uariis
sic
circunfusa
tenebris
Inuenimus:
simile
ut
ueri
quandoque
repertum
Dicere
vix
possis
casu:
ratione
quod
optas
Quaesisse:
&
propria
tentas
indagine
Mentis.
Quam
satius
sapiens
Sophiam
deducere
Caelo
In
terras
dictus:
Qui
contemplanda
relinquens:
Quae
reliqui
assuerant
totis
perquirere
Auentes
Viribus:
edocuit
spectari
proxima
nobis:
Virtutem
amplecti:
vitia
insectarier:
omnem
Denique
perpetua
vitam
componere
Lege.
Sed
quid
is:
aut
ulli:
quanquam
meliora
sequunti
Sint
aliis:
poterunt
nostris
conferre?
Quid
ipsis
Rebus
inanis
enim
rerum
contenderet
vmbra?
Vna
haec:
quam
sequimur:
Sapientia
&
vnica
virtus.
Huius
nunc
studio
addicti
uacuique
tenemur.
Hanc
tu
etiam:
cum
tempus
erit
(licet
id
quoque
semper
Extet:
&
haud
sero
nunquam
incipiamus)
ut
illa
Quae
tam
nunc
auide
sectaris:
caeperis:
inquam:
Ad
plenum:
amplectere
quidem
&
sectabere
solam.