133
Impuleris fortasse & ut huc Cassellius alte
Conscendat tecum Comes: Aequalem ipse meum iam
Nunc orare Bononium adopto: vt dulcia tandem:
Quae canit: ad superum conuertat Carmina Laudes:
Et grauis huc tanti diuertat semita Vatis.
Nam Vonica meus iam pridem Antonius Almam
Assiduis Legem manibus uersare putauit
Esse viri: qui multa aliàs iam legerit: & qui
Viderit expleta haec falsis & inanibus esse.
Quanta est nostra quidem: ne quis se iactet: in ullis
Cognitio Magnis? Animo cum nempe Capaci
Nemo adeo est: qui se: ne dum Caelestia: captet.
Nec fas forte ea scire: nisi cum libera prorsus
Corporeis vinclis & caeco carcere Mens est:
Ast eadem nos velle licet: simul ipsa frequenti
Suspicere affectu: totamque requirere mente.
Hinc Amor ille Potens: qui iam: simul atque reliquit
In terris socias fruentes speciemque fidemque:
Toto Aeuo electos Demum Comitatur Olympo.
AD PETRVM LIPOMANVM
IN OBITV CLARAE
SORORIS.
AMoena Petre quae vides uagus loca
Putato vana te videre somnia,
Nec esse quippe: sed uideri: & undique
Per altum inane lubricumque prospici.