133
Aues canorae: & arborum leues comae:
Et acre murmur insonansque frondium:
Eas mouente leniter Fauonio:
Canes per aequa feruidi: fugax lepus:
Puella flore uinciens nouo caput:
Amore laetus ac uagans leui puer:
Et omne: quod uideris hic alacriter
Videre: prorsus umbra sunt perennium
Inanis: ac ualentium esse perpete
In omne tempus. Ast opes: agri: domus:
Et ipsa uana sunt quoque: haud habentia
Sui quid integrum: suiue quid potens:
Et usque firmum: & usque consonum sibi.
Nihilque forma: robur: ac decor ualent:
Honorque ferre: quo diu queat fore
Vbique quicquid aeditum sub aethere
Vides: caduca cuncta sunt: fluentia
Et usque: praeter id: quod alma munere
Dedit Deorum & expetenda gratia
Tibi: mihique: caeterisque: quibus datum est
Valere mente: Mens enim modo uiget
Futura semper: ac humi simul graue
Reliquit ipsa pondus: ad sacras poli
Statim perennis & leuis uolat domos.
Vbi fruuntur aurea pui uice
Vigoris omnis: ac salutis intimae:
Vigor nec alter est: Salus nec altera:
Bonum nec alterum: nec ulla caeteris
O