177
EPISTOLA
in vita postquam morte mundo celebrem
famam reliquisse posuerunt: quod omnes
ferè Poetae laudandum inter eiusmodi
suos illustres testantur vanis carminibus,
& illi, qui Christianam profitentur fidem
imitati sunt hactenus etiam vt illi canen¬
tes, &c. Non sine causa profecto haec attu¬
limus: videmus enim artes ad nequitiam
Diaboli proximius hoc infelici plurimum
saeculo, quàm ad veram Dei sapientiam
Christum accedere. Sed missa faciamus haec,
& Magiae verae defensione prosequamur.
Ab eo tempore, quo haec à mundo contem¬
ta fuit, ex artibus nil vel Deo dignum vi¬
dere licuit. Quare nostri, miseriaeque mun¬
di misertus omnipotens Dominus, eam re¬
stituere coepit his postremis temporibus, vt
impij videant in quem pupugerunt. Foeli¬
cioribus annis Principes Magiae maximi
cultores extiterunt, ac Sacerdotes: iam ne¬
mo vel audito solo vocabulo non detesta¬
tur, & eius professores: cùm nullus eorum,
qui