177
DEDICATORIA
qui contradicunt ei, valeat inter Magiam,
& artes diabolicas vllum facere discrimen.
Hinc fit, Illustrissime Princeps, vt istius
Excellentissimi Viri Philosophi scripta
quaedam in Magia naturali, traduxerim
e Germanico sermone, latineque reddiderim
vt viderent omnes iudiciosi, mentisque sanae
viri, quam falso criminatus sit, & cauilla¬
tus in eum per suos Diabolus. Nihil in il¬
lis habetur, quòd non salua conscientia tra¬
ctari possit: cum in commodum ac vtili¬
tatem proximi tendant omnia, nec non ad
Medicinam referantur. Docet enim per
ea mederi morbis, quos alia medicamenta
corporum elementatorum curare non pos¬
sunt: item humanam à periculis vitam
praeseruare, ac sanam conseruare, tum
lia quaedam vsui hominum apprime ne¬
cessaria.
Nihil, quod in proximi detrimentum
faciat, inserit: imo contra dicit quoties
Magiae praeceptis abutitur quis, vt fratri