177
2 THEOPHR. PARAC.
diligentia. Cùm igitur homo perfectè hanc
artem perdiscere voluerit ex vero suo fun¬
damento, necessarium erit, vt à suo Magi¬
stro discat, à DEO videlicet, qui cuncta crea¬
rit, solusque nouit, quid in vnaquaque crea¬
tura proprietatis ipsemet posuit, atque na¬
turae. Quare certiùs atque perfectius alio
quouis docere potest: item absolutè nos ab
eo discere valemus, quod loquitur inquiens:
A me discetis omnia: Nihil enim in coelo
reperitur, nec in terra tam occultum, cuius
proprietates non perspiciat, exactissimè no¬
uit ac videt ille, qui cuncta creauit. Volu¬
mus igitur eum introductorem in hanc ar¬
tem verissimam assumere Magistrum, & ope¬
ratorem, ipsum imitari solum, & per ipsum
naturam, quam ipsemet proprio digito
corporibus metallorum insculpsit & inscri¬
psit, addiscere. Hoc fiet vt Altissimus Do¬
minus DEVS creaturas omnes benedictu¬
rus sit nobis, viasque nostras sanctificatu¬
rus, vt in hoc Opere, principium ad opta¬
tum finem perducere valeamus, & summam
in cordibus nostris consequi laetitiam &
charitatem.
Verùm si quispiam opinionem suam pro¬
priam secutus fuerit, nedum seipsum, at
tiam alios omnes, qui sibi adhaeserint ma¬
ximè decipiet, ac in dispendium adducet.
Homo siquidem nascitur in ignorantia, sic
ut