177
DE SPIRIT PLANET. 3
vt nihil intelligat aut sciat ex seipso: solùm
id, quod à Deo recepit, ac à natura cogno¬
scit, qui nihil ab his discit, factus est similis
gentilibus Magistris, atque Philosophis,
qui propriarum opinionum suarum sequun¬
tur subtilitates & asturias, vt sunt Aristote¬
les, Hypocrates, Auicenna, Galenus, &c. quę
omnes in propriis opinionibus suas fun¬
darunt artes: & si quandoque didicerinta
liquid â natura, suis iterum phantasiis de¬
struunt, & propriis somniis, vel inuentio¬
nibus, priusquam ad finem perueniant, sic
vt per ipsos & sui sequaces perfecti nihil
inuentum sit vnquam. Hoc nos mouit, eó¬
que perduxit, vt peculiarem in Alchymia
libellum scriberemus, non super homines:
at super naturam ipsam fundatum, & virtu¬
tes ac vires, quas DEVS proprio suo digi¬
to metallis impressit. Huius impressionis
imitator fuit Mercurius Trisgemistus, qui
non immeritò pater omnium sapientum vo¬
catus est, ac eorum, qui hanc prosequuntur
artem amore, summoque desiderio, vir iste
creaturarum omnium causam & originem,
DEVM solum in hac arte fore demonstrat
ac docet: non autem DEI vires atque virtu¬
tes creaturis aut rebus visibilibus tribuit,
quod praedicti Gentiles faciunt, ac sui simi¬
les. Cùm igitur omnis ars à tribus addisci
debeat, videlicet à DEO Patre, DEO Dei¬
a 2
Mercurius
Trismegistus
pater omnium
sapientum.